Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ossa tegit tumulus — tumulus pro corpore magnus —
  2. Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
  3. Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.
  4. Ora fuere mihi plus ave docta loqui.
  1. Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?
  2. Ut vincam, totiens dimicuisse piget.
  3. Sive ego marmorei respexi summa theatri,
  4. Eligis e multis, unde dolere velis;
  5. Candida seu tacito vidit me femina vultu,
  6. In vultu tacitas arguis esse notas.
  7. Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
  8. Si culpo, crimen dissimulare putas.
  9. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
  10. Seu malus, alterius dicor amore mori.
  11. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
  12. Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;