Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
  2. Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
  3. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
  4. Quid vox mutandis ingeniosa sonis,
  5. Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? —
  6. Infelix, avium gloria, nempe iaces!
  7. Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
  8. Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
  9. Non fuit in terris vocum simulantior ales —
  10. Reddebas blaeso tam bene verba sono!
  11. Raptus es invidia — non tu fera bella movebas;
  12. Garrulus et placidae pacis amator eras.
  13. Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt;
  14. Forsitan et fiunt inde frequenter anus.
  15. Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore
  16. In multos poteras ora vacare cibos.
  17. Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,
  18. Pellebatque sitim simplicis umor aquae.
  19. Vivit edax vultur ducensque per aera gyros
  20. Miluus et pluviae graculus auctor aquae;