Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Plena fuit vobis omni concordia vita,
- Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
- Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
- Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
- Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
- Quid vox mutandis ingeniosa sonis,
- Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? —
- Infelix, avium gloria, nempe iaces!
- Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
- Tincta gerens rubro Punica rostra croco.