Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
  2. Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
  3. Plena fuit vobis omni concordia vita,
  4. Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
  5. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
  6. Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
  7. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
  8. Quid vox mutandis ingeniosa sonis,