Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
  2. Me miserum! quare tam bona causa mea est?
  3. Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
  4. Cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
  5. Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
  6. Cui petitur victa palma cruenta rea.
  7. Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
  8. Sobrius adposito crimina vestra mero.
  9. Multa supercilio vidi vibrante loquentes;
  10. Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
  11. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
  12. Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
  13. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
  14. Verbaque pro certis iussa valere notis.
  15. Iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
  16. Conpositi iuvenes unus et alter erant.
  17. Inproba tum vero iungentes oscula vidi —
  18. Illa mihi lingua nexa fuisse liquet —