Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
  2. Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
  3. Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantum
  4. Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
  5. Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
  6. Nescio quis pretium grande magister habet.
  1. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
  2. Occidit — exequias ite frequenter, aves!
  3. Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
  4. Et rigido teneras ungue notate genas;
  5. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
  6. Pro longa resonent carmina vestra tuba!
  7. Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
  8. Expleta est annis ista querela suis;
  9. Alitis in rarae miserum devertere funus —
  10. Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.