Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
  2. Et quiddam visa est addidicisse novi.
  3. Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
  4. Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
  5. Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantum
  6. Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
  7. Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
  8. Nescio quis pretium grande magister habet.
  1. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
  2. Occidit — exequias ite frequenter, aves!