Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
  2. Oscula ne nobis deteriora daret.
  3. Risit et ex animo dedit optima — qualia possent
  4. Excutere irato tela trisulca Iovi;
  5. Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
  6. Et volo non ex hac illa fuisse nota.
  7. Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
  8. Et quiddam visa est addidicisse novi.
  9. Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
  10. Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
  11. Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantum
  12. Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
  13. Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
  14. Nescio quis pretium grande magister habet.
  1. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
  2. Occidit — exequias ite frequenter, aves!
  3. Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
  4. Et rigido teneras ungue notate genas;
  5. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
  6. Pro longa resonent carmina vestra tuba!