Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
  2. Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
  3. Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
  4. Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
  5. Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
  6. Et numquam visu pulchrior illa fuit.
  7. Spectabat terram — terram spectare decebat;
  8. Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.
  9. Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
  10. Et fuit in teneras impetus ire genas —
  11. Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
  12. Defensa est armis nostra puella suis.
  13. Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
  14. Oscula ne nobis deteriora daret.
  15. Risit et ex animo dedit optima — qualia possent
  16. Excutere irato tela trisulca Iovi;
  17. Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
  18. Et volo non ex hac illa fuisse nota.
  19. Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
  20. Et quiddam visa est addidicisse novi.