Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum —
  2. In bona cur quisquam tertius ista venit?'
  3. Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
  4. Conscia purpureus venit in ora pudor,
  5. Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
  6. Subrubet, aut sponso visa puella novo;
  7. Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
  8. Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
  9. Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
  10. Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
  11. Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
  12. Et numquam visu pulchrior illa fuit.
  13. Spectabat terram — terram spectare decebat;
  14. Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.
  15. Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
  16. Et fuit in teneras impetus ire genas —
  17. Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
  18. Defensa est armis nostra puella suis.