Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
  2. Cui petitur victa palma cruenta rea.
  3. Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
  4. Sobrius adposito crimina vestra mero.
  5. Multa supercilio vidi vibrante loquentes;
  6. Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
  7. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
  8. Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
  9. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
  10. Verbaque pro certis iussa valere notis.
  11. Iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
  12. Conpositi iuvenes unus et alter erant.
  13. Inproba tum vero iungentes oscula vidi —
  14. Illa mihi lingua nexa fuisse liquet —
  15. Qualia non fratri tulerit germana severo,
  16. Sed tulerit cupido mollis amica viro;
  17. Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
  18. Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
  19. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
  20. Iniciam dominas in mea iura manus!