Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non est certa meos quae forma invitet amores —
  2. Centum sunt causae, cur ego semper amem.
  3. Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
  4. Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
  5. Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
  6. Spemque dat in molli mobilis esse toro.