Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
  2. Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
  3. Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
  4. Auferor ut rapida concita puppis aqua.
  5. Non est certa meos quae forma invitet amores —
  6. Centum sunt causae, cur ego semper amem.
  7. Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
  8. Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
  9. Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
  10. Spemque dat in molli mobilis esse toro.