Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Confiteor — siquid prodest delicta fateri;
  2. In mea nunc demens crimina fassus eo.
  3. Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
  4. Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
  5. Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
  6. Auferor ut rapida concita puppis aqua.
  7. Non est certa meos quae forma invitet amores —
  8. Centum sunt causae, cur ego semper amem.
  9. Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
  10. Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;