Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
  2. Culpantis cupiam sustinuisse femur.
  3. Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
  4. At poterit tacto mollior esse viro.
  5. Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
  6. Oscula cantanti rapta dedisse velim;