Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
  2. Velle, sed ex alto dissimulare puto.
  3. Sive es docta, places raras dotata per artes;
  4. Sive rudis, placita es simplicitate tua.
  5. Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
  6. Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
  7. Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
  8. Culpantis cupiam sustinuisse femur.
  9. Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
  10. At poterit tacto mollior esse viro.
  11. Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
  12. Oscula cantanti rapta dedisse velim;
  13. Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
  14. Tam doctas quis non possit amare manus?
  15. Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
  16. Et tenerum molli torquet ab arte latus —
  17. Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
  18. Illic Hippolytum pone, Priapus erit!