Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
  2. Spemque dat in molli mobilis esse toro.
  3. Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
  4. Velle, sed ex alto dissimulare puto.
  5. Sive es docta, places raras dotata per artes;
  6. Sive rudis, placita es simplicitate tua.
  7. Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
  8. Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
  9. Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
  10. Culpantis cupiam sustinuisse femur.
  11. Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
  12. At poterit tacto mollior esse viro.
  13. Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
  14. Oscula cantanti rapta dedisse velim;
  15. Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
  16. Tam doctas quis non possit amare manus?
  17. Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
  18. Et tenerum molli torquet ab arte latus —
  19. Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
  20. Illic Hippolytum pone, Priapus erit!