Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
  2. Sive amat, officio fit miser ille tuo.
  3. Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;
  4. Iudicis illa sui tuta favore venit.
  5. Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
  6. Damnabitque oculos et sibi verba dabit.
  7. Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse,
  8. Et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
  9. Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
  10. Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
  11. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
  12. Toxica, non stricto fulminat ense manus.
  13. Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
  14. Quid precibus nostris mollius esse potest?
  1. Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
  2. Mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
  3. Qui primus pueris genitalia membra recidit,
  4. Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
  5. Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
  6. Si tuus in quavis praetepuisset amor.