Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
  2. Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
  3. Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
  4. Quod nimium dominae cura molesta tua est.
  5. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
  6. Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
  7. Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
  8. Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
  9. Sed gerat ille suo morem furiosus amori
  10. Et castum, multis quod placet, esse putet;
  11. Huic furtiva tuo libertas munere detur,
  12. Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
  13. Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;
  14. Conscius esse times — dissimulare licet.
  15. Scripta leget secum — matrem misisse putato!
  16. Venerit ignotus — postmodo notus erit.
  17. Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
  18. Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
  19. Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
  20. Inposita gremio stertere fronte potes.