Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
  2. Quaque capi possem, callida norat opem.
  3. A, quotiens sani capitis mentita dolores
  4. Cunctantem tardo iussit abire pede!
  5. A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
  6. Insonti, speciem praebuit esse nocens!
  7. Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
  8. Rursus erat votis comis et apta meis.
  9. Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
  10. Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
  11. Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
  12. Saepe time simulans, saepe rogata nega;
  13. Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
  14. Longa pruinosa frigora nocte pati.
  15. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
  16. Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
  17. Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
  18. Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
  19. Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
  20. Non esset Danae de Iove facta parens;