Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
- Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
- Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
- Quaque capi possem, callida norat opem.
- A, quotiens sani capitis mentita dolores
- Cunctantem tardo iussit abire pede!
- A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
- Insonti, speciem praebuit esse nocens!
- Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
- Rursus erat votis comis et apta meis.
- Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
- Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
- Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
- Saepe time simulans, saepe rogata nega;
- Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
- Longa pruinosa frigora nocte pati.
- Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
- Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
- Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
- Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.