Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
  2. Et faciat voto rara repulsa locum.
  3. Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
  4. Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
  5. Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
  6. Quaque capi possem, callida norat opem.
  7. A, quotiens sani capitis mentita dolores
  8. Cunctantem tardo iussit abire pede!
  9. A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
  10. Insonti, speciem praebuit esse nocens!
  11. Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
  12. Rursus erat votis comis et apta meis.
  13. Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
  14. Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
  15. Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
  16. Saepe time simulans, saepe rogata nega;
  17. Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
  18. Longa pruinosa frigora nocte pati.
  19. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
  20. Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.