Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
  2. Saepe time simulans, saepe rogata nega;
  3. Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
  4. Longa pruinosa frigora nocte pati.
  5. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
  6. Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
  7. Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
  8. Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.