Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
  2. Et tener ausuros grandia frangit Amor.
  3. Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae —
  4. In gremio sedit protinus illa meo.
  5. Saepe 'pudet!' dixi — lacrimis vix illa retentis
  6. 'Me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
  7. Inplicuitque suos circum mea colla lacertos
  8. Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
  9. Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
  10. Resque domi gestas et mea bella cano.
  11. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
  12. Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
  13. Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
  14. Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
  15. Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
  16. Deque cothurnato vate triumphat Amor.
  17. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris —
  18. Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! —
  19. Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
  20. Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,