Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
  2. Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
  3. Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
  4. Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
  5. Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
  6. Deque cothurnato vate triumphat Amor.
  7. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris —
  8. Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! —
  9. Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
  10. Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
  11. Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
  12. Hippolytique parens Hippolytusque legant,
  13. Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
  14. Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
  15. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
  16. Scriptaque diversis rettulit ille locis!
  17. Candida Penelope signum cognovit Ulixis;
  18. Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.
  19. Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
  20. Quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.