Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
  2. Formosae quoniam praeda futurus eram!
  3. Dat facies animos. facie violenta Corinna est —
  4. Me miserum! cur est tam bene nota sibi?
  5. Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
  6. Nec nisi conpositam se prius illa videt!
  7. Non, tibi si facies animum dat et omina regni —
  8. O facies oculos nata tenere meos! —
  9. Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
  10. Aptari magnis inferiora licet.
  11. Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
  12. Capta recusantem detinuisse virum.
  13. Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
  14. Egeriam iusto concubuisse Numae,
  15. Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
  16. Turpiter obliquo claudicet ille pede.
  17. Carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
  18. Iungitur herous cum breviore modo.
  19. Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
  20. Te deceat medio iura dedisse foro.