Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
- Non erit hic nobis infitiandus amor.
- Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
- Et multae per me nomen habere volunt;
- Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
- Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
- Sed neque diversi ripa labuntur eadem
- Frigidus Eurotas populiferque Padus,