Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  2. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
  3. Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
  4. Vidissem nullos matre negante dies.
  5. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
  6. Pomaque crudeli vellis acerba manu?
  7. Sponte fluant matura sua — sine crescere nata;
  8. Est pretium parvae non leve vita morae.
  9. Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
  10. Et nondum natis dira venena datis?
  11. Colchida respersam puerorum sanguine culpant
  12. Aque sua caesum matre queruntur Ityn;
  13. Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis
  14. Iactura socii sanguinis ulta virum.
  15. Dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason
  16. Figere sollicita corpora vestra manu?
  17. Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
  18. Perdere nec fetus ausa leaena suos.
  19. At tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;
  20. Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.