Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  2. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  3. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  4. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
  5. Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
  6. Vidissem nullos matre negante dies.
  7. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
  8. Pomaque crudeli vellis acerba manu?
  9. Sponte fluant matura sua — sine crescere nata;
  10. Est pretium parvae non leve vita morae.
  11. Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
  12. Et nondum natis dira venena datis?