Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quique iterum iaceret generis primordia nostri
  2. In vacuo lapides orbe, parandus erat.
  3. Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
  4. Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
  5. Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
  6. Casurus dominae conditor Urbis erat;
  7. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  8. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  9. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  10. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;