Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem —
  2. Hostibus eveniat vita severa meis!
  3. Hostibus eveniat viduo dormire cubili
  4. Et medio laxe ponere membra toro!
  5. At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes,
  6. Simque mei lecti non ego solus onus!
  7. Me mea disperdat nullo prohibente puella —
  8. Si satis una potest, si minus una, duae!
  9. Sufficiam — graciles, non sunt sine viribus artus;
  10. Pondere, non nervis corpora nostra carent;
  11. Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
  12. Decepta est opera nulla puella mea;
  13. Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
  14. Utilis et forti corpore mane fui.
  15. Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
  16. Di faciant, leti causa sit ista mei!
  17. Induat adversis contraria pectora telis
  18. Miles et aeternum sanguine nomen emat.
  19. Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
  20. Aequora periuro naufragus ore bibat.