Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
  2. Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
  3. Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
  4. Maenadis effusis obstipuisse comis.
  5. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
  6. Notior in caelo fabula nulla fuit.
  7. Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
  8. Mollierant animos lectus et umbra meos.
  9. Inpulit ignavum formosae cura puellae
  10. Iussit et in castris aera merere suis.
  11. Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
  12. Qui nolet fieri desidiosus, amet!
  1. Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
  2. Coniugibus belli causa duobus erat,
  3. Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
  4. Callidus in falsa lusit adulter ave,
  5. Qualis Amymone siccis erravit in agris,
  6. Cum premeret summi verticis urna comas —
  7. Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
  8. Et quidquid magno de Iove fecit amor.