Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum te deficient poscendi munera causae,
  2. Natalem libo testificare tuum!
  3. Ne securus amet nullo rivale, caveto;
  4. Non bene, si tollas proelia, durat amor.
  5. Ille viri videat toto vestigia lecto
  6. Factaque lascivis livida colla notis.
  7. Munera praecipue videat, quae miserit alter.
  8. Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.
  9. Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,
  10. Quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!