Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
  2. Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
  3. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
  4. Noluerint habiles pluribus esse viris;
  5. Nunc Mars externis animos exercet in armis,
  6. At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
  7. Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
  8. Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
  9. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
  10. Excute; de rugis crimina multa cadent.
  11. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
  12. Qui latus argueret, corneus arcus erat.