Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
  2. Si te non emptam vellet, emendus erat.'
  3. Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
  4. Si simules, prodest; verus obesse solet.
  5. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
  6. Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
  7. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
  8. Noluerint habiles pluribus esse viris;
  9. Nunc Mars externis animos exercet in armis,
  10. At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
  11. Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
  12. Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
  13. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
  14. Excute; de rugis crimina multa cadent.
  15. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
  16. Qui latus argueret, corneus arcus erat.