Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
  2. Mars abiit; signo nunc Venus apta suo.
  3. Prosit ut adveniens, en adspice! dives amator
  4. Te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
  5. Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
  6. Si te non emptam vellet, emendus erat.'
  7. Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
  8. Si simules, prodest; verus obesse solet.
  9. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
  10. Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
  11. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
  12. Noluerint habiles pluribus esse viris;
  13. Nunc Mars externis animos exercet in armis,
  14. At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
  15. Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
  16. Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
  17. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
  18. Excute; de rugis crimina multa cadent.
  19. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
  20. Qui latus argueret, corneus arcus erat.