Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tam felix esses quam formosissima, vellem —
  2. Non ego, te facta divite, pauper ero.
  3. Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
  4. Mars abiit; signo nunc Venus apta suo.
  5. Prosit ut adveniens, en adspice! dives amator
  6. Te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
  7. Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
  8. Si te non emptam vellet, emendus erat.'
  9. Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
  10. Si simules, prodest; verus obesse solet.
  11. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
  12. Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
  13. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
  14. Noluerint habiles pluribus esse viris;
  15. Nunc Mars externis animos exercet in armis,
  16. At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
  17. Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
  18. Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
  19. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
  20. Excute; de rugis crimina multa cadent.