Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
  2. Ausus in arcanas poscere tela deas?
  3. Ergo ego digestos potui laniare capillos?
  4. Nec dominam motae dedecuere comae.
  5. Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
  6. Maenalias arcu sollicitasse feras;
  7. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  8. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  9. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  10. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  11. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  12. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.