Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
  2. Maenalias arcu sollicitasse feras;
  3. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  4. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  5. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  6. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  7. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  8. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
  9. Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
  10. Egit me lacrimis ore silente reum.
  11. Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
  12. Utiliter potui parte carere mei.
  13. In mea vaesanas habui dispendia vires
  14. Et valui poenam fortis in ipse meam.
  15. Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
  16. Debita sacrilegae vincla subite manus!
  17. An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
  18. Plecterer — in dominam ius mihi maius erit?
  19. Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.
  20. Ille deam primus perculit — alter ego!