Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ergo ego digestos potui laniare capillos?
- Nec dominam motae dedecuere comae.
- Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
- Maenalias arcu sollicitasse feras;
- Talis periuri promissaque velaque Thesei
- Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
- Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
- Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
- Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
- Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
- Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
- Egit me lacrimis ore silente reum.
- Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
- Utiliter potui parte carere mei.
- In mea vaesanas habui dispendia vires
- Et valui poenam fortis in ipse meam.
- Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
- Debita sacrilegae vincla subite manus!
- An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
- Plecterer — in dominam ius mihi maius erit?