Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo ego digestos potui laniare capillos?
  2. Nec dominam motae dedecuere comae.
  3. Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
  4. Maenalias arcu sollicitasse feras;
  5. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  6. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  7. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  8. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  9. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  10. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.