Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Longus amor tales corpus tenuavit in usus
  2. Aptaque subducto pondere membra dedit.
  3. Ille per excubias custodum leniter ire
  4. Monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
  5. At quondam noctem simulacraque vana timebam;
  6. Mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
  7. Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
  8. Et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
  9. Nec mora, venit amor — non umbras nocte volantis,
  10. Non timeo strictas in mea fata manus.
  11. Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
  12. Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
  13. Adspice — uti videas, inmitia claustra relaxa —
  14. Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
  15. Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
  16. Ad dominam pro te verba tremente tuli.
  17. Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
  18. Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
  19. Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
  20. Tempora noctis eunt; excute poste seram!