Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
  2. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  3. Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
  4. Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
  5. Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
  6. Roboribus duris ianua fulta riget.
  7. Urbibus obsessis clausae munimina portae
  8. Prosunt; in media pace quid arma times?
  9. Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
  10. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  11. Non ego militibus venio comitatus et armis;
  12. Solus eram, si non saevus adesset Amor.
  13. Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
  14. Ante vel a membris dividar ipse meis.
  15. Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
  16. Mecum est et madidis lapsa corona comis.
  17. Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
  18. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  19. Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
  20. Verba dat in ventos aure repulsa tua?