Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Deripui tunicam — nec multum rara nocebat;
  2. Pugnabat tunica sed tamen illa tegi.
  3. Quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,
  4. Victa est non aegre proditione sua.
  5. Ut stetit ante oculos posito velamine nostros,
  6. In toto nusquam corpore menda fuit.
  7. Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!
  8. Forma papillarum quam fuit apta premi!
  9. Quam castigato planus sub pectore venter!
  10. Quantum et quale latus! quam iuvenale femur!