Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Desino mirari, posito quod candida vino
  2. Atracis ambiguos traxit in arma viros.
  3. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
  4. Vix a te videor posse tenere manus!
  5. Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
  6. Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
  7. Ante veni, quam vir — nec quid, si veneris ante,
  8. Possit agi video; sed tamen ante veni.
  9. Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
  10. Ibis, ut accumbas — clam mihi tange pedem!
  11. Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
  12. Excipe furtivas et refer ipsa notas.
  13. Verba superciliis sine voce loquentia dicam;
  14. Verba leges digitis, verba notata mero.
  15. Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
  16. Purpureas tenero pollice tange genas.
  17. Siquid erit, de me tacita quod mente queraris,
  18. Pendeat extrema mollis ab aure manus.
  19. Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
  20. Versetur digitis anulus usque tuis.