Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  2. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  3. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  4. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  5. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  6. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  7. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  8. Cras mihi constanti voce dedisse nega!
  1. Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
  2. Adposui medio membra levanda toro.