Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
  2. Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
  3. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  4. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  5. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  6. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  7. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  8. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  9. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  10. Cras mihi constanti voce dedisse nega!
  1. Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
  2. Adposui medio membra levanda toro.
  3. Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
  4. Quale fere silvae lumen habere solent,
  5. Qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo,
  6. Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
  7. Illa verecundis lux est praebenda puellis,
  8. Qua timidus latebras speret habere pudor.
  9. Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,
  10. Candida dividua colla tegente coma —