Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Agmine me invenies aut invenieris in illo:
  2. Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
  3. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
  4. Separor a domina nocte iubente mea.
  5. Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
  6. Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
  7. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  8. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  9. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  10. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  11. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  12. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  13. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  14. Cras mihi constanti voce dedisse nega!
  1. Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
  2. Adposui medio membra levanda toro.
  3. Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
  4. Quale fere silvae lumen habere solent,
  5. Qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo,
  6. Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.