Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Oscula si dederis, fiam manifestus amator
  2. Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
  3. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
  4. Illa mihi caeci causa timoris erunt.
  5. Nec femori committe femur nec crure cohaere
  6. Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.