Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
  2. Oscula praecipue nulla dedisse velis!
  3. Oscula si dederis, fiam manifestus amator
  4. Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
  5. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
  6. Illa mihi caeci causa timoris erunt.